El abad Indulfo hace testamento a favor de Santa Juliana de todas sus heredades y ganados

980, mayo 29

Sub Christi nomine et individué Trinitatis, ómnibus episcopis, abbatibus, presbiteris, diaconibus, clero atque omni populo chri- stiano fidelissimo Deum timentibus et in recule Sánete Iuliane con- sistentibus. Ego Indulfus abbati licet indignus, et presbiteri qui sum filius Patris mei Uranii et Matris mea Flámula tradictione vel testa- •-, mentum fació Deo et ecclesie Sancta Iuliana, cuius corpus tumulatum est in villa Planes, et scriptura in nomine Sánete Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod corde credimus, ore proferimus, Patrem ingenitutn, Filium genitum, Spiritum Sanctum ab utroque procedente. Filium solum carnem de Virgine suscepisse et in mundo pro salute 1(V omnium in se credentium venisset, de Patre et Spiritu Sancto num- quam recensise, quia ipse dixit. Ego et Pater unus sumus, et qui me abet, habet et Patrem. Et qui me videt, videt et Patrem. Ítem dixit: celum mihi sedis est, et térra scabellum pedum meorum, in celo angelí totam Trinitatem adorant, et in térra hominibus predicant. Ite, , 5 vendite omnia que possidetis et date pauperibus, et venite sequimini me. Et iterum, si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. His auditis pro remedio anime mee per huius scriptura trado ego Indulfus abbati huic ecclesie Sánete Iuliane Virginis, et trado et contesto omnia mea ganato id est 20 II. 0S caballos cum frenos et sellas et VI bobes cuín higos el sogas et VII vacas, et meo lectu cum sua lectuaria computo, et oves et capras et porcos, et mea ereditate que abeo de parentorum meorum, id est térras et pumares in territorium in villa Planes, idest unum pumare iusta ecclesia Sancta Iuliana et inter términos de Sancta Iuliana cum 25 suo terre fundus ex integrum et alia térra et putnifera iusta términos de Rebelio et de Mernella et de Sancta Iuliana, et alia térra in valle cum pumifera ubi dicent Pumare maiore inter términos de Sancta Iuliana et de Mato et de Vandilo, et alium pumare ad illas roe,as inter termimos de Frissela et de Johannes et de Sancta Iuliana et de Matier- 30 no, et alia a Linares per terminum de Sancta Iuliana et de Frissela usque in itinera ex integra. Et alia térra ad fonte in spina per terminu de Sancta Iuliana, et de Revelio et de Orvana usque in illo fixo petrigo ipsas térras et pumares qui super resonant ab omni integri- tate. Et escala argéntea, et inter liencos et sayales XII, et una pelle 3.-, et VIIII panares de cera. Isto que iam superius comprehensum est sit tradidit vel concenssit ego Indulfus abati ad ecclesia Sancta Iuliana propter remedio anime mee sic traditum vel concessum usque infinem seculi, ut non germani, ñeque sobrini ñeque aliquis homine, qui ex inde a légale vel aliqua parte reducere presumat nisi vero illi 40 obtineat hanc rem qui ibidem ad ipsa ecclesia Sancta Iuliana cultor steterit. Si quis tamen quod fieri minime credo et homine de pá- rente mea vel de alia parte inrumpere voluerit aut illo de iure ipse ecclesie eicere quesierit in primis ad sancta comunione extraneus fiat et cum luda traditore in inferno dapnatus, et insuper inferat ad 45 ipsa ecclesia Sancta Iuliana auri libras III, et hec testamentum iuri ecclesie firmis permaneat. Factus testamentus vel scriptura ista die VI. a feria, II 1 1 kalendas iunias, era M. XVIII, Rex Ranemiro in Le- gione, et Comité Garsea Fredenandiz in Castella, et Indulfus abbati in hanc testamento tradictionis que fieri volui et coran legenter audi- 50 vi manu mea -\- roboravi coram Colegio Sancta Iuliana et coram testes Munio Rodrici, Félix presbiter, Vermudo Rodrici. Beliti et Meildizi in nostras presentías -j- -f- roboravimus, Martino Adriano presbíteros hic testes sumus et manus nostras -\--\- roboravimus, Cissilani et scripsit.